PLEURON seu PLEURONE

PLEURON seu PLEURONE
PLEURON, seu PLEURONE
Ptolem. et Pausan. l. 10. oppid. Aetol, iae mediterraneum ad Evenum fluv. proximum Calydoni, Meleagria cognominatum Statio, et Pleuronia Straboni, nunc Bozichistran, Sangallo, in MS. Bibliothecae Barberinae. Cuius meminit Ovid. l. 7. Met. v. 382.
Adiacet his Pleuron, in quâ trepidantibus alis
Ophias effugit natorum vulnera Combe.
Statius, l. 8. Theb. v. 484.
——— Nunc torva Pylenes
Agmina, nunc maestae fundens Pleuronis alumnos.
Nic. Lloyd. Martia dicitur eidem Statio, Theb. l. 2. v. 727. quia Mars ibi cultus olim et posteri eius regioni vicinae dominati sunt. Subdita Aracyntho, Acarnaniae nobili monti, celebris olim et potens. Veterem et recentem Strabo suô aevô istam illi succedentem, hôc nomine urbes, commemorat, l. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”